Euseb./Rufin. 1
Edition: Th. Mommsen, 1903

Caput 4
1 haec interim nobis necessario narrationem rerum praecesserint, quam persequi instituimus, in quibus ostendatur nomen Christi Iesu domini ac salvatoris nostri non novellae appellationis alicuius, aut ex carnali hac nativitate, sed a deo ipso originem ducere. Quod autem recentis vocabuli Christianorum gens videtur et ritus observantiae eius nuper exortus, quid etiam haec ipsa novitas in se vetustatis contineat, ostendamus.5 antiquissimum prae omnibus fere gentibus Hebraeorum genus haberi puto, quod nulli dubitandum videatur et quod apud ipsam gentem secretior quidam religionis cultus et observantia divinis mandata voluminibus continetur, in quibus etiam de nonnullis iustitia et pietate praeditis viris refertur, quibusdam quidem, qui et ante diluvium fuerint, aliis autem et post diluvium, in quibus de Noe atque eius filiis omni que prosapia scribitur et usque ad Abraham pertenditur, quem parentem gentis Hebraeorum constat existere. 6 omnes ergo illos, qui ab Abraham sursum versus usque ad primum hominem generationis ordine conscribuntur, etiamsi non nomine, rebus tamen et religione Christianos fuisse si quis dicat, non mihi videtur errare. 7 cum enim nomen Christiani hoc indicet, quod Christo quis credens per eius doctrinam fidem pietatem ac iustitiam teneat et studiis divinae inhaereat sapientiae atque omne quod ad virtutem pertinet exsequatur, si, inquam, haec sunt quae vocabulo Christiani nominis indicantur et verae eum religionis sectatorem designant, hoc erant etiam illi sancti, de quibus supra diximus, viri, quod Christiani nunc esse profitentur. 8 neque enim aut corporalis eis inerat circumcisio aut observatio sabbati, sicut ne nobis quidem, aut ulla de ciborum observatione religio vel cetera, quae posterioribus per Moysen figuraliter magis et mystice observanda traduntur. [...]

Zurück